Muirchú's text in Latin

Prologus

(1) Quoniam quidem, mi domine Aido, multi conati sunt ordinare narrationem utique istam secundum quod patres eorum et qui ministri ab initio fuerunt sermonis tradiderunt illis, sed propter difficillimum narrationis opus diuersasque opiniones et plurimorum plurimas suspiciones numquam ad unum certumque historiae tramitem peruenierunt:(2) ideo, ni fallor, iuxta hoc nostrorum prouerbium, ut deducuntur pueri in ambiteathrum in hoc periculossum et profundum narrationis sanctae pylagus turgentibus proterue gurgitum aggeribus inter acutissimos carubdes per ignota aequora insitos a nullis adhuc lintribus excepto tantum uno patris mei Coguitosi expertum atque occupatum ingenioli mei puerilem remi cymbam deduxi. (3) Sed ne magnum de paruo uidear finguere, pauca haec de multis sancti Patricii gestis parua peritia, incertis auctoribus, memoria labili, attrito sensu, uili sermone, sed affectu pissimo caritatis sanctitatis tuae et auctoritatis imperio oboedens carptim grauatimque explicare aggrediar.

In nomine regis poli saluatoris huius chosmi

Incipit prologus de uita sancti Patricii confessoris.

(1) Tempus, locus et persona requiruntur. Locus dicitur a Cesarea Capadotiae, quae prius Masadra dicta. (2) Tempus Valentiniani et Valentis, qui regnauerunt decem septem annis, aetate mundi quinque milia centum septuaginta quinque. (3) A passione autem dominu nostri Iesu Christi colliguntur anni ccccxxxvi usque ad obitum Patricii.(4) Persona: Basili<us>melchus in Hebraica, basilicus in Greca, rex in Latina. Basilius, id est regulus; basilica, id est regularis domus; basili<c>um, id est regale; basilion, id est regnum.(5) Et hic per totas artes suas in Greca lingua scripsit; Rufinus presbyter in utraque lingua expertus, qui in Cesarea nutritus est licet Latinus fuit, transtulit opera eius in Latinum.(6) Inueni quattuor nomina in libro scripta Patricii abud Uldanum episcopum Concubrensum: Sanctus Magonus, qui est clarus; Sucsetus, <…> ipse est Patricius, <Cothirthiacus,> quia seruiuit quattuor domibus magorum; et emit illum ab illis unus, cui nomen erat Milúch Mocuboin magus, et seruiuit illi septem annis. (7) Patricius <C>alforni filius quattuor nomina habuit: Sochet quando natus est, Contice quando seruiuit, Mauonius quando legit, Patricius quando ordinatus est.

  • <1> De ortu Patricii et eius prima captiuitate.
  • <2> De nauigio eius cum gentibus et uexatione diserti, cibo sibi <et> gentilibus diuinitus delato.
  • <3> De secunda captura, quam senis decies diebus ab inimicis pertulerat.
  • <4> De susceptione sua a parentibus ubi agnouerunt eum.
  • <5> De aetate eius quando iens uidere sedem apostolicam uoluit discere sapientiam.
  • <6> De inuentione sancti Germ<a>ni in Galliis, et ideo non exiuit ultra.
  • <7> De aetate eius quando uissitauit eum anguelus, ut ueniret adhuc.
  • <8> De reuersione eius de Gallís et ordinatione Palladii et mox morte eius.
  • <9> De ordinatione eius ab Amathorege episcopo defuncto Palladio.
  • <10> De rege gentili habeto in Temoria quando uenerat sanctus Patricius babtismum portans.
  • <11> De primo eius itenere in hac insola, ut se ipsum redemeret ó Miliucc priusquam alios a demonio traheret.
  • <12> De morte Milcon et uerbo Patricii de semine eius.
  • <13> De consilio sancti Patricii ubi hessitum est de celebratione primi pascae.
  • <14> De oblatione primo pasca in hac insola facta.
  • <15> De festiuitate gentili in Temoria eadem nocte qua sanctus Patricius pasca adorauit.
  • <16> De gressu regis Loiguri de Temoria ad Patricium in nocte Pascae.
  • <17> De uocatione Patricii ad regem et fide Eirc filii Dego <et> morte magi in illa nocte.
  • <18> De ira regis et suorum ad Patricium et plaga Dei super eos et transfinctione Patricii coram gentilibus.
  • <19> De aduentu Patricii in die pascae ad Temoriam et fide Dubthaich maccu Lugir.
  • <20> De conflictu Patricii aduersus magum in illa <die> et mirabilibus uirtutibus.
  • <21> De conuersione Loiguiri regis et de uerbo Patricii de regno eius post se.
  • <22>De doctrina et babtismate signisque sancti Patricii secundum exemplum Christi.
  • <23>De Macc Cuill et conuersione eius ad uerbum Patricii.
  • <24>De fabula Dairi et equo et oblatione Airdd Machae ad Patricium.
  • <25>De gentibus laborantibus die dominica trans praeceptum Patricii.
  • <26>De fructifera terra in salsuginem uersa ad uerbum Patricii.
  • <27>De morte Moneisen Saxonissae.
  • <28>De eo quod sanctus Patricius uidit caelum apertum et filium Dei et anguelos eius.
  • <29>De conflictu sancti Patricii aduersum Coirthech regem Aloo.

Haec pauca de sancti Patricii peritia et uirtutibus Muirchu maccu Machtheni dictante Aiduo Slebtiensis ciuitatis episcopo conscripsit.

I.1 De natali sancti Patricii et de eius captiuitate in Hibernia

(1) Patricius, qui et Sochet uocabatur, Brito natione in Britannís natus, <patre> Cualfarni<o> diacono ortus, filio, ut ipse ait, Potiti presbiteri, qui fuit uico Bannauem Thaburniae, chaut procul a mari nostro, quem uicum constanter indubitanterque conperimus esse Ventre, matre etiam conceptus Concessa nomine,(2) Annorum sedecim puer cum ceteris captus in hanc barbarorum insulam aduectus est <et> apud quendam gentilem immitemque regem ii seruitute detentus.(3) Qui sexennem more Hebraico cum timore Dei et tremore secundum psalmiste sententiam in uigiliis et orationibus multis—cencies in die et cencies in nocte orabat—, libenter reddiens <quae Dei sunt Deo et quae Caesaris Caesari> incipiensque timere Deum et amare omnipotentem Dominum; nam usque ad id temporis ignorabat Deum uerum, sed tunc spiritus feruebat in eo. (4) Post multas ibi tribulationes, post famem et sitim, post frigora et nuditates, post pascenda pecora, post frequentias angelici Victorici a Deo ad illum missi, post magnas uirtutes omnibus pene notas, post responsa diuina, e quibus unum aut duo haec exempli tantum gracia demonstrabo: "bene ieiunas, cito iturus ad patriam tuam", et iterum "ecce nauis tua parata est", quae non erat prope sed forte habebat ducenta milia passuum, ubi numquam habuerat iter; (5) post haec omnia, ut diximus, quae enumerari poene a nemine possunt, cum ignotis barbaris gentilibusque hominibus multos et falsos deos adorantibus iam in naui sibi parata deserto tiranno gentilique homine cum actibus suis et accepto caelesti eternoque Deo in comitatu sancto ex <prae>cepto diuino aetatis suae anno uigesimo tertio ad Britanias nauigauit.

I.2

(1) Ternis itaque diebus totidemque noctibus quasi ad modum Ionae in mari cum iniquis fluctuans, postea bis denis simul et octenis diurnis luminibus Moysico more alio licet sensu per desertum fatigatus, murmurantibus gentilibus quasi Iudei fame et siti pene deficientibus conpulsus, a gubernatore temptatus atque ut illis deum suum ne perirent oraret rogatus, mortalibus exoratus, turbae misertus, spiritu contribulatus, merito coronatus, a Deo magnificatus, abundantiam cibi ex grege porcorum a Deo misso sibi uelut ex coturnicum turma Deo aiuuante praebuit.(2) Mel quoque siluestre et quondam Iohanni subuenit, motatis tamen pessimorum gentilium merito porcinis carnibus pro locustarum usu. Ille autem sanctus Patricius nichil gustans de his cibis —immolatic<i>um1 enim erat—nec esuriens nec sitiens mansit illesus. (3) Eadem uero nocte dormiens temptauit satanas grauiter, fingens saxa ingentia et quasi comminuentia2 membra <eius>; sed inuocato Helia bina uoce <statim> ortus est ei sol, qui refulgens expulit omnes caliginum tenebras, et restitutae sunt ei uires eius.

I.3

(1) Et iterum post multos annos capturam ab alienigenis pertulit, ubi prima nocte audire meruit responsum diuinum sibi dicens: "Duobus mensibus eris cum illis (id est cum inimicis tuis)".(2) Quod ita factum est: sexagesimo enim die liberauit eum Dominus de manibus eorum, praeuidens ei cum comitibus suis cibum et ignem et siccitatem quottidie donec decimo die peruenerunt ad homines.

I.4

Et iterum post paucos annos ut antea in patria sua propria apud parentes suos requieuit, qui ut filium susceperunt rogantes illum ut uel sic post tantas tribulationes et temptationes de reliquo uitae numquam ab illis discederet. Sed ille non consensit, et ibi ostensae sunt ei multae uisiones.

I.5

(1) Et erat <iam tunc incipiens quasi> annorum triginta <occurensque> secundum apostolum in uirum perfectum "in mensuram aetatis" plenitudinis Christi. (2) Egressus ad sedem apostolicam uisitandam et honorandam, ad caput utique omnium ecclesiarum totius mundi ut sapientiam diuina<m>3 sanctaque misteria ad quae uocauit illum Deus ut disceret atque intellegeret et inpleret, et ut praedicaret et donaret diuinam gr(aci)am in nationibus externis conuertens ad fidem Christi.

I.6

(1) Transnauigato igitur mari dextro Britannico ac cepto itinere per Gallias, Alpes ad extremum, ut corde proposuerat, transcensurus <Romamque petiturus> quendam sanctisimum episcopum Altisiodori ciuitate principem Germanum summum donum inuenit,(2) aput quem non paruo tempore demoratus, iuxta id quod Paulus ad pedes Gamaliel fuerat, in omni subiectione et patientia atque oboedientia scientiam sapientiam castitatemque et omnem utilitatem tam spiritus quam animae cum magno Dei timore et amore in bonitate et simplicitate cordis, corpore et spiritu uirgo, toto animi desiderio didicit dilexit custodiuit.

I.7

Peractisque ibi multis temporibus quasi ut alii quadraginta alii triginta annis ille antiquus ualde fidelis Victoricus nomine, qui omnia sibi in Hibernica seruitute possito antequam essent dixerat, eum crebris uissionibus uissitauit dicens ei adesse tempus ut ueniret et aeuanguelico rete nationes feras et barbaras ad quas docendas misserat illum Deus ut piscaret, ibique ei dictum est in uissione: "uocant te filii et filiae siluae foclitae" et caetera.

I.8

(1) Oportuno ergo tempore imperante comitante diuino auxilio coeptum ingreditur iter ad opus in quod ollim praeparatus fuerat, utique aeuanguelii, et missit Germanus seniorem cum illo, hoc est segitium praespiterum, ut testem comitem haberet, quia nec adhuc a sancto domino Germano in pontificali gradu ordinatus est.(2) Certi enim erant quod Paladius archidiaconus pape Caelestini urbis Romae episcopi, qui tunc tenebat sedem apostolicam quadragensimus quintus a sancto Petro apostolo, ille Palladius ordinatus et missus fuerat ad hanc insolam sub brumali rigore possitam conuertendam. (3) Sed prohibuit illum quia nemo potest accipere quicquam de terra nissi datum ei fuerit de caelo. Nam neque hii fieri et inmites homines facile reciperunt doctrinam eius neque et ipse longum uoluit transegere tempus in terra non sua, sed reuersus ad eum qui missit illum. Reuertente uero eo hinc et primo mari transito coeptoque terrarum itenere in Britonum finibus uita functus.

I.9

(1) Audita itaque morte sancti Paladii in Britannís, quia discipuli Paladii, id est Augustinus et Benedictus et caeteri, redeuntes retulerant in Ebmoria de morte eius, Patricius et qui cum eo erant declinauerant iter ad quendam mirabilem hominem summum aepiscopum Amathorege nomine in propinquo loco habitantem, (2) ibique sanctus Patricius sciens quae euentura essent <s>ibi episcopalem gradum ab Amathorege sancto episcopo accepit;(3) etiam Auxilius Isarninusque et caeteri inferioris gradus eodem die quo sanctus Patricius ordinatus est. (4) Tum acceptis benedictionibus perfectis omnibus secundum morem. Cantato enim Patricio quasi specialiter et conuenienter hoc psalmistae uorsu: "tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech", uenerabilis uiator paratam nauim in nomine sanctae Trinitatis ascendit et peruenit Brittannias4 et omissis omnibus ambulandi anfractibus praeter commone uiae officium—nemo enim dissidia quaerit Dominum—cum omni uelocitate flatuque prospero mare nostrum contendit.

I.10

(1) In illis autem diebus haec gesta sunt in praedictis regionibus fuit rex quidam magnus ferox gentilisque, imperator barbarorum regnans in Temoria, quae <tunc> erat caput <regni> Scotorum, Loiguire nomine filius Neill, origo stirpis regiae huius pene insolae. (2) Hic autem sciuos et magos et aurispices et incantatores et omnis malae artis inuentores habuerat, qui poterant omnia scire et prouidere ex more gentilitatis et idolatriae antequam essent;(3) e quibus duo prae caeteris praeferebantur, quorum nomina haec sunt: Lothroch qui et Lochru, et Lucetmael qui et Ronal,(4) et hii duo ex sua arte magica crebrius profetabant morem quendam exterum futurum in modum regni cum ignota quadam doctrina molesta longinquo trans maria aduectum, a paucis dictatum, a multis susceptum, ab omnibus honorandum, regna subuersurum, resistentes reges occissurum, turbas seducturum, omnes eorum deos distructurum, et iectis omnibus illorum artis operibus in saecula regnaturum.(5) Portantem quoque suadentemque hunc morem signauerunt et profetauerunt hiis uerbis quasi in modum uersiculi crebro ab hiisdem dictis, maxime in antecedentibus aduentum Patricii duobus aut tribus annis. (6) Haec autem sunt uersiculi uerba, propter linguae idioma non tam manifesta: "

Adueniet ascicaput cum suo ligno curuicapite,
ex sua domu capite perforata incantabit nefas
a sua mensa ex anteriore parte domus suae,
respondebit ei sua familia tota—fiat, fiat—

". (7) Quod nostris uerbis potest manifestius expraemi. "Quando ergo haec omnia fiant, regnum nostrum, quod est gentile, non stabit". Quod sic postea euenerat; euersis enim in aduentu Patricii idulorum culturis fides Christi catholica nostra repleuit omnia. De his ista sufficiant; redeamus ad propossitum.

 

I.11

(1) Consummato igitur nauigio sancto perfectoque honerata nauis sancti cum transmarinis mirabilibus spiritalibusque tessauris quasi in oportunum portum in regiones Coolennorum, in portum apud nos clarum qui uocatur hostium Dee dilata est;(2) ubi uissum est ei nihil perfectius esse quam ut semet ipsum primitus redemeret; et inde appetens sinistrales fines ad illum hominem gentilem Milcoin, apud quem quondam in captiuitate fuerat, portansque ei geminum seruitutis praetium, terrenum utique et caeleste, ut de captiuitate liberaret illum cui ante captiuus seruierat, ad anteriorem insolam, quae eius nomine usque hodie nominatur, prurim nauis conuertit. (3) Tum deinde Brega Conalneosque fines nec non et fines Ulathorum in leuo dimittens ad extremum in quoddam fretum quod est Brene se inmissit.(4) Et discenderunt in terram ad hostium Slain ille et qui cum eo erant in naui et absconderunt nauiculam et uenierunt aliquantulum in regionem ut requiescerent ibi, et inuenit eos porcinarius cuiusdam uiri natura boni licet gentilis, cui nomen erat Dichu, habitans ibi ubi nunc est orreum Patricii nomine cognominatum.(5) Porcinarius autem putans eos fures aut latrones exiuit et indicauit domino suo du Dichoin et induxit illum super eos ignorantibus illis. (6) Qui corde propossuerat occidere eos, sed uidens faciem sancti Patricii conuertit Dominus ad bonum cogitationes eius, et praedicauit Patricius fidem illi et ibi credidit Patricio prae omnibus et requiescit ibi sanctus apud illum non multis diebus.(7) Sed uolens cito ire ut uissitaret praedictum hominem Milcoin et portaret ei praetium suum et uel sic conuerteret ad Christi fidem, relicta ibi nauis apud Dichoin coepit per terras diregere uiam in regiones Cruidnenorum donec peruenit ad montem Miss, de quo monte multo ante tempore quo ibi captiuus erat seruierat praeso uestigio in petra alterius montis expedito gradu uidit anguelum uictoricum in conspectu eius ascendisse in caelum.

I.12

(1) Audiens autem Miliucc seruum suum iturum ad uissitandum eum, ut morem quem nolebat in fine uitae faceret quasi per uim, ne seruo subiectus fieret et ille sibi dominaret instinctu diabuli sponte se igni tradidit et in domu in qua prius habitauerat rex congregato ad se omni instrumento substantiae suae incensus est. (2) Stans autem sanctus Patricius in praedicto loco a latere dextro montis Miss, ubi primum illam regionem in qua seruiuit cum tali gratia adueniens uidit, ubi nunc usque crux habetur in signum ad uissum primum illius regionis, ilico sub oculis rogum regis incensum intuitus. (3) Stupefactus igitur ad hoc opus duabus aut tribus fere horis nullum uerbum proferens, suspirans et gemens lacrimansque atque haec uerba promens ait: "nescio deus scit, hic homo rex, qui se ipsum igni tradidit ne crederet in fine uitae suae et ne seruiret Deo aeterno, nescio deus scit, nemo de filiis eius sedebit rex super sedem regni eius a generatione in generationem; insuper et semen eius seruiet in sempiternum". (4) Et his dictis orans et armans se signo crucis conuertit cito iter suum ad regiones Ulothorum per eadem uestigia quibus uenerat et rursum peruenit in campum Inis ad dichoin ibique mansit diebus multis et circumiit totum campum et elegit et amauit et coepit fides crescere ibi.

II.15

(1) Ad <pr>omissa iterum recurrat oratio. Anguelus ad eum in omni septima die septimanae semper uenire consuerat et sicut homo cum homine loquitur ita conloquio angueli fruebatur Patricius.(2) Etiam in sexto decimo anno aetatis captus et sex annis seruiuit et per triginta uices conductionum anguelus ad eum uenerat et consiliis atque conloquiis fruebatur anguelicis antequam de Scotia ad Latinos pergeret. centies in die et centies in nocte orabat.(3) Aliquando sues custodiens perdidit eas et anguelus ueniens ad eum sues indicauit illi. Aliquando etiam anguelus illi loquens multa illi dixit et postquam illi locutus est pedem supra petram ponens in Scirit in montem Mis coram se ascendit et uestigia pedis angueli in petra hucusque manentia cernuntur. (4) Et in illo loco triginta uicibus ad eum locutus est; et ille locus orandi locus est et ibi fidelium praeces fructum felicissimum obtinent.

I.13

(1) Adpropinquauit autem pasca in diebus illis, quod pasca primum Deo in nostra Aegipto huius insolae uelut quondam in genesseon celebratum est, et inuenierunt consilium, ubi hoc primum pasca in gentibus ad quas missit illum Deus celebrarent,(2) multisque super hac re consiliis iectis postremo inspirato diuinitus sancto Patricio uissum est hanc magnam Domini sollempnitatem quasi caput omnium sollempnitatum in campo Breg maximo, ubi erat regnum maximum nationum harum, quod erat <caput> omnis gentilitatis et idolatriae, ne possit ulterius liberari, (3) <ut iuxta uocem psalmistae> caput draconis confringeret <et> uti hic inuictus cuneus in caput totius idolatriae, ne possit ulterius aduersus Christi fidem insurgere, sub malleo fortis operis cum fide iuncti sancti Patricii et suorum manibus spiritalibus primus inlideretur. Et sic factum est.

I.14

(1) Eleuata igitur nauis ad mare et dimisso in fide plena et pace bono illo uiro Dichu migrantes de campo Iniss dexteraque manu demittentes omnia ad plenitudinem ministerii quae erant ante non incongrue leua in portum hostii Colpdi bene et prospere delati sunt,(2) relictaque ibi naui pedistri itenere uenierunt in praedictum maximum campum, donec postremo ad uesperum peruenierunt ad ferti uirorum Feec, quam, ut fabulae ferunt, foderunt uiri (id est serui) feccol ferchertni, qui fuerat unus e nouim magis profetis Bregg,(3) fixoque ibi tentorio debeta pascae uota sacrificiumque laudis cum omni deuotione spiritus Patricius cum suis Deo altissimo secundum profetae uocem reddidit.

I.15

(1) Contigit uero in illo anno ut aliam idolatriae sollempnitatem, quam gentiles incantationibus multis et magicis inuentionibus nonnullisque aliis idolatriae superstitionibus,(2) congregatis etiam regibus, satrapis, ducibus, principibus et optimatibus populi, insuper et magis, incantatoribus, auruspicibus et omnis artis omnisque doni inuentoribus doctoribusue uocatis ad Loigaireum uelut quondam ad Nabucodonossor regem in Temoria istorum Babylone exercere consuerant, eadem nocte qua sanctus Patricius pasca illi illam adorarent exercerentque festiuitatem gentilem. (3) Erat quoque quidam mos apud illos per edictum omnibus intimatus ut quicumque in cunctis regionibus siue procul siue iuxta in illa nocte incendisset ignem antequam in domu regia, id est in palatio Temoriae, succenderetur periret anima eius de populo suo.(4) Sanctus ergo Patricius sanctum pasca celebrans incendit diuinum ignem ualde lucidum et benedictum, qui in nocte reffulgens a cunctis pene per plani<tiem> campi habitantibus uissus est. (5) Accidit ergo ut a Temoria uideretur uissoque eo conspexerunt omnes et mirati sunt; conuocatisque senioribus et maioribus natu regi dixit ei<s> rex: "quis est qui hoc nefas ausus est facere in regno meo? Pereat ille morte". Et respondentibus omnibus nesciisse illum qui hoc fecerit magi responderunt: "rex, in aeternum uiue! Hic ignis quem uidemus quique in hac nocte accensus est antequam succenderetur in domu tua nissi extinctus fuerit in nocte hac qua accensus est, numquam extinguetur in aeternum, (6) insuper et omnes ignes nostrae consuitudinis supergradietur, et ille qui incendit et regnum superueniens a quo incensus nocte in hac superabit nos omnes et te et omnes homines regni tui seducet, et cadent ei omnia regna et ipsum inplebit omnia et regnabit in saecula saeculorum."

I.16

(1) His ergo auditis turbatus est rex Loiguire ualde ut ollim Erodis et omnis ciuitas Temoria cum eo et respondens dixit: "Non sic erit, sed nunc nos ibimus ut uideamus exitum rei, et retinebimus et occidemus facientes tantum nefas in nostrum regnum".(2) Iunctis ergo <ter> nouem curribus secundum deorum traditionem et assumptis his duobus magis ad conflictionem prae omnibus optimis, id est Lucetmael et Lochru, in fine noctis illius perrexit Loiguire de Temoria ad ferti uirorum Feec, hominum et equorum facies secundum congruum illis sensum ad leuam uertentes.(3) Euntibus autem illis dixerunt magi regi: "rex, nec ibis ad locum in quo ignis est, ne forte tu postea adoraueris illum qui incendit, sed eris foris iuxta et uocabitur ad te ille ut te adorauerit et tu ipse dominatus fueris, et sermocinabimur ad inuicem nos et ille in conspectu tuo, rex, et probabis nos sic",(4) et respondens rex ait: "bonum consilium inuenistis. Sic faciam ut locuti fuistis". Et peruenierunt ad praefinitum locum, discendentibusque illis de curribus suis et equis non intrauerunt in circuitum loci incensi, sed sederunt iuxta.

I.17

(1) Et uocatus est sanctus Patricius ad regem extra locum incensi dixeruntque magi ad suos: "nec surgemus nos in aduentu istius, nam quicumque surrexerit a<d> aduentum istius credet ei postea et adorabit eum".(2) Surgens denique sanctus Patricius et uidens multos currus et equos eorum huncque psalmistae uersiculum non incongrue in labiis et in corde decantans, "hii in curribus et hii in equis, nos autem in nomine Dei nostri ambulabimus" uenit ad illos. (3) Illi non surrexerunt in aduentu eius, sed unus tantum a domino adiutus qui noluit oboedire dictis magorum, hoc est Ercc filius Dego, cuius nunc reliquiae adorantur in illa ciuitate quae uocatur Slane, surrexit et benedixit eum Patricius et credidit Deo aeterno. (4) Incipientibusque illis sermocinari ad inuicem alter magus nomine Lochru procax erat in conspectu sancti audiens detrachere fidei catholicae tumulentis uerbis. (5) Hunc autem intuens turuo oculo talia promentem sanctus Patricius ut quondam Petrus de Simone cum quadam potentia et magno clamore confidenter ad Dominum dixit: "Domine, qui omnia potes et in tua potestate consistunt, quique me missisti huc, hic impius qui blasfemat nomen tuum eleuetur nunc foras et cito moriatur". (6) Et his dictis eliuatus est in aethera magus et iterum dimissus desuper uerso ad lapidem cerebro comminutus et mortuus coram eis, et timuerunt gentiles.

I.18

(1) Iratusque cum suis rex Patricio super hoc uoluit eum occidere et dixit: "iniecite manus in istum perdentem nos".(2) Tunc uidens gentiles impios inruituros in eum sanctus Patricius surrexit claraque uoce dixit: "exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius". (3) Et statim inruerunt tenebrae et commotio quaedam horribilis et expugnauerunt impii semet ipsos alter aduersus alterum insurgens et terraemotus magnus factus est et collocauit axes curruum eorum et agebat eos cum ui et praecipitauerunt se currus et equi per planitiem campi donec ad extremum pauci ex eis semiuiui euasserunt ad montem Monduirn, (4) et prostrati sunt ab hac plaga coram rege ex suis sermonibus ad maledictum Patricii septem septies uiri donec ipse remanserat quattuor tantum hominibus, ipse et uxor eius et alii ex Scotis duo, et timuerunt ualde. (5) Veniensque regina ad Patricium dixit ei: "homo iuste et potens, ne perdas regem; ueniens enim rex genua flectet et adorabit dominum tuum". (6) Et uenit rex timore coactus et flexit genua coram sancto et finxit adorare quem nolebat; et postquam separauerunt ab inuicem paululum gradiens uocauit rex sanctum Patricium simulato uerbo uolens interficere eum quo modo.(7) Sciens autem Patricius cogitationes regis pessimi benedictis in nomine Iesu Christi sociis suis octo uiris cum puero uenit ad regem ac numerauit eos rex uenientes statimque nusquam conparauerunt ab oculis regis, (8) sed uiderunt gentiles octo tantum ceruos cum hynulo euntes quasi ad dissertum, et rex Loiguire mestus, timidus et ignominiossus cum paucis euadentibus ad Temoriam uersus est deluculo.

I.19

(1) Sequenti uero die, hoc est in die pascae, recumbentibus regibus et principibus et magis apud Loiguire—festus enim dies maximus apud eos erat—, manducantibus illis et bibentibus uinum in palatio Temoriae sermocinantibusque aliis et aliis cogitantibus de his quae facta fuerant, (2) sanctus Patricius quinque tantum uiris, ut contenderet et uerbum faceret de fide sancta in Temoria coram omnibus nationibus, hostiis claussis secundum id quod de Christo legitur uenit. (3) Adueniente ergo eo in caenacolum Temoriae nemo de omnibus ad aduentum eius surrexit praeter unum tantum, id est Dubthoch maccu Luigir, poetam optimum, apud quem tunc temporis ibi erat quidam adoliscens poeta nomine Feec, qui postea mirabilis episcopus fuit, cuius reliquiae adorantur hi Sleibti; (4) Hic, ut dixi, Dubthach solus ex gentibus in honorem sancti Patricii surrexit et benedixit ei sanctus crediditque primus in illa die Deo et repputatum est ei ad iustitiam. (5) Visso itaque Patricio uocatus est a gentibus ad uescendum, ut probarent eum in uenturis rebus. Ille autem sciens quae uentura essent non reffellit uesci.

I.20

(1) Caenantibus autem omnibus ille magus Lucetmail, qui fuerat in nocturna conflictione, etiam in illa die solicitus est extincto consocio suo confligere aduersus sanctum Patricium, et ut initium causae haberet, intuentibus aliis inmissit aliquid ex uasse suo in poculum Patricii, ut probaret quid faceret.(2) Vidensque sanctus Patricius hoc probationis genus uidentibus cunctis benedixit poculum suum et uersus est liquor in modum gelu et conuerso uasse cicidit gutta illa tantum quam inmisserat magus, et iterum benedixit poculum, conuersus est liquor in naturam suam et mirati sunt omnes.(3) Et post paululum ait magus: "faciamus signa super hunc campum maximum in hoc campo maximo", respondensque Patricius ait: "Quae?", et dixit magus: "inducamus niuem super terram", et ait Patricius: "nolo contraria uoluntati Dei inducere", et dixit magus: "ego inducam uidentibus cunctis". (4) Tunc incantationes magicas exorsus induxit niuem super totum campum pertinguentem ferenn et uiderunt omnes et mirati sunt. Et ait sanctus: "ecce uidemus hoc, depone nunc". Et dixit: "Ante istam horam cras non possum deponere". Et ait sanctus: "Potes malum et non bonum facere. Non sic ego".(5) Tunc benedicens per totum circuitum campum dicto citius absque ulla pluia aut nebulis aut uento euanuit nix, et exclamauerunt turbae et mirati sunt ualde <et compuncti sunt> corde. (6) Et paulo post inuocatis demonibus induxit magus densissimas tenebras super terram in signum et mormurauerunt omnes. Et ait sanctus: "expelle tenebras". At ille similiter non poterat. (7) Sanctus autem orans benedixit et reppente expulsae sunt tenebrae et refulsit sol et exclamauerunt omnes et gratias egerunt. (8) His autem omnibus gestis in conspectu regis inter magum Patriciumque ait rex ad illos: "Libros uestros in aquam mittite et illum cuius libri inlessi euasserunt adorabimus". Respondit Patricius: "faciam ego", et dixit magus: "nolo ego ad iudicium aquae uenire cum isto; aquam enim deum habet"; certe audiuit babtisma per aquam a patricio datum. (9) Et respondens rex ait: "permitte per ignem". Et ait Patricius: "prumptus sum". At magus nolens dixit: "hic homo uersa uice in alternos annos nunc aquam nunc ignem deum ueneratur". (10) Et ait sanctus: "non sic, sed tu ipse ibis et unus ex meis pueris ibit tecum in separatam et conclaussam domum et meum erga te et tuum erga me<um puerum> erit uestimentum et sic simul incendemini <et iudicabimini> in conspectu altissimi". (11) Et hoc consilium insedit et aedificata est eis domus cuius dimedium ex materia uiridi et alterum dimedium ex arida facta est, et missus est magus in illam domum in partem eius uiridem et unus ex pueris sancti Patricii B<en>ineus nomine cum ueste magica in partem domus aridam; conclussa itaque extrinsecus domus coram omni turba incensa est. (12) Et factum est in illa hora orante Patricio ut consumeret flamma ignis magum cum demedia domu uiridi permanente cassula sancti Patricii tantum intacta, quam ignis non tetigit. (13) Felix autem Benineus e contrario cum demedia domu arida, secundum quod de tribus pueris dictum est, non tetigit eum ignis omnino neque contristatus est nec quicquam molestiae intulit cassula tantum magi quae erga eum fuerat non sine Dei nutu exusta. (14) Et iratus est ualde rex aduersus Patricium de morte magi sui et inruit poene in eum uolens occidere, sed prohibuit illum deus. Ad praecem enim Patricii et ad uocem eius discendit ira Dei in populum inpium et perierunt multi ex eis. (15) Et ait sanctus Patricius regi: "Nisi nunc credideris cito morieris, quia discendet ira Dei in uerticem tuum". Et timuit rex uehimenter et commotum est cor eius et omnis ciuitas cum eo.

I.21

(1) Congregatis igitur senioribus et omni senatu suo dixit eis rex Loiguire: "melius est credere me quam mori", initoque consilio ex suorum praecepto credidit in illa die et conuertit ad Dominum Deum aeternum, et ibi crediderunt multi alii.(2) Et ait sanctus Patricius ad regem: "quia restitisti doctrinae meae et fuisti scandalum mihi, licet prolonguentur dies regni tui, nullus tamen erit ex semine tuo rex in aeternum".

I.22

Sanctus autem Patricius secundum praeceptum domini Iesu iens et docens omnes gentes babtitzansque eas in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti profectus a Temoria praedicauit ubique domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.

I.27

(1) Itaque uolente domino Patricii, ut ita dicam totius Hiberniae episcopi doctorisque egregii, de uirtutibus pauca pluribus enarrare conabor.

(2) Quodam igitur tempore cum tota Britannia incredulitatis algore rigesceret cuiusdam regis egregia filia, cui nomen erat Monesan, Spiritu Sancto repleta, cum quidam eius expeterent amplexus coniugalis non adquieuit cum aquarum multis irrigata esset undis ad id quad nolebat et deterius erat conpelli potuit. (3) Nam illa cum inter uerbera et aquarum irrigationes solita esset interrogabat matrem et nutricem utrum conpertum habere<n>t rotae factorem qua totus illuminatur mundus, et cum responsum acciperet per quod conpertum haberet solis factorem esse eum cui caelum sedes est, cum acta esset frequenter ut coniugali uinculo copularetur, luculentissimo Spiritus Sancti illustrata <consilio> "nequaquam", inquit, "hoc faciam". (4) Querebat namque per naturam totius creaturae factorem in hoc patriarchae Abraham secuta exemplum.(5) Parentes eius inito consilio adō iusti tributo audito Patricio uiro ab aeterno Deo uisitato septimo semper die Scoti<c>as partes cum filia pulsauere Patriciumque tanto labore quaesitum reperire; qui illos nouic<i>os percunctari caepit. (6) Tunc illi uiatores clamare ceperunt et dicere: "cupidissimae filiae uidendi Deum causa coacti ad te uenire facti sumus". (7) Tunc ille repletus Spiritu Sancto eleuauit uocem suam et dixit ad eam: "si in Deum credis?" Et ait: "credo". Tunc sacro Spiritus et aquae lauacro eam lauit.(8) Nec mora, post ea solo prostrata spiritum in manus angelorum tradidit. Ubi moritur ibi et adunatur. (9) Tunc Patricius prophetauit quod post annos uiginti corpus illius ad propinquam cellulam de illo loco tolleretur cum honore. Quod postea ita factum est. Cuius transmarinae reliquiae ibi adorantur usque hodie.

I.29

(1) Quoddam mirabile gestum Patricii non transibo silentio. Huic nuntiatum est nequissimum opus cuiusdam regis Brittanici nomine Corictic infausti crudelisque tyrranni. (2) Hic namque erat maximus persecutor interfectorque Christianorum. Patricius autem per epistolam ad uiam ueritatis reuocare temptauit; cuius salutaria deridebat monita.(3) Cum autem ita nuntiarentur Patricio orauit Dominum et dixit: "domine, si fieri potest, expelle hunc perfidum de praesenti saeculoque futuro". (4) Non grande post ea tempus effluxerat et musicam artem audiuit a quodam cantare quod de solio regali transiret, omnesque karissimi eius uiri in hanc proruperunt uocem.Tunc ille cum esset in medio foro, ilico uulpiculi miserabiliter arepta forma profectus in suorum praesentia ex illo die illaque hora uelut fluxus aquae transiens nusquam conparuit.

I.28

(1) Dominici et apostolici <uiri> Patricii, cuius mentionem facimus, quoddam miraculum mirifice gestum in carne adhuc stanti quod ei et Stephano poene tantum contigisse legitur, breui retexam relatu. (2) Quodam ante tempore cum orationis causa ad locum solitum per nocturna spacia procideret, consueta caeli uidit miracula, suumque carissimum ac fidelem probare uolens sanctum puerum dixit: "o fili mi, dic michi, quaeso, si sentis ea quae sentio".(3) Tunc paruulus nomine Benignus incunctanter dixit: "Iam michi cognita ea quae sentis. Nam uideo caelum apertum et filium Dei et angelos eius". Tunc Patricius dixit: "iam te meum successorem dignum esse sentio".(4) Nec mora, gradu consito ad <con>suetum locum orationis peruenire. His <in> orationibus in medio fluminis alueo <constitutis> paruulus dixit: "Iam algorem aquaticum sustinere non possum". Nam ei aqua nimis erat frigida. (5) Tunc dixit ei Patricius ut de superiori ad inferiorem descenderet. Nichilominus ibi diu perstare potuit. Nam se aquam <nimis> calidam sensisse testabatur. Tunc ille non sustinens in eo loco diu stare terram ascendit.

I.23

(1) Erat quidam homo in regionibus Ulothorum Patricii tempore, Macuil moccu Greccae, et erat hic homo ualde impius saeuus tyrannus, ut cyclops nominaretur,(2) cogitationibus prauus, uerbis intemperatus, factis malignus, spiritu amarus, anima iracondus, corpore scelestus, mente crudelis, uita gentilis, conscientia inanis,(3) in tantum uergens impietatis in profundum ita ut die quadam in montosso aspero altoque sedens loco hi nDruim moccu Eachach, ubi ille tyrannidem cotidie exercebat signa sumens nequissima crudelitatis et transeuntes hospites crudeli scelere interficiens,(4) sanctum quoque Patricium claro fidei lumine radiantem et miro quodam caelestis gloriae deademate fulgentem uidens cum inconcussa doctrinae fiducia per congruum uiae iter ambulantem interficere cogitaret dicens satilitibus suis:(5) "ecce seductor ille et peruersor hominum uenit, cui mos facere praestigias, ut decipiat homines multosque seducat. Eamus ergo et temptemus eum et sciemus si habet potentiam aliquam ille deus in quo se glorietur".(6) Temptaueruntque uirum sanctum hoc modo: posuerunt unum ex semet ipsis sanum in medio eorum sub sago iacentem infirmitatemque mortis simulantem, ut probarent sanctum in huiusque modi fallaci re, sanctum seductorem, uirtutis praestigias et orationes ueneficia uel incantationes nominantes. (7) Adueniente ergo sancto Patricio cum discipulis suis gentiles dixerunt ei: "ecce unus ex nobis nunc infirmatus est; accede itaque et canta super eum alias incantationes sectae tuae, si forte sanari possit".(8) Sanctus autem Patricius sciens omnes dolos et fallacias eorum constanter et intripide ait: "nec mirum si infirmus fuisset", et reuelantes socii eius faciem simulantis infirmitatem uiderunt eum iam mortuum.(9) At illi obstupescentes ammirantesque tale miraculum dixerunt intra se gentes: "uere hic homo Dei est; malefecimus temptantes eum".(10) Sanctus uero Patricius conuersus ad Maccuil ait: "quare temptare me uoluisti?" Respondensque ille tyrannus crudelis ait: "poenitet me facti huius, et quodcumque praeciperis mihi faciam, et trado me nunc in potentiam dei tui excelsi quem praedicas".(11) Et ait sanctus: "crede ergo in Deo meo domino Iesu et confitere peccata tua et babtitzare in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti". Et conuersus in illa hora credidit Deo aeterno babtitzatusque est; insuper et haec addidit Maccuill dicens:(12) "Confiteor tibi, sancte domine mi Patrici, quia proposui te interficere; iudica ergo quantum debuerit pro tanto ac tali cremine".(13) Et ait Patricius: "non possum iudicare sed deus iudicabit. Tu tamen egredire nunc inermis ad mare et transi uelociter de regione hac Hibernensi (14) nihil tollens tecum de tua substantia praeter uile et paruum indumentum quo possit corpus tantum contegi, nihil gustans nihilque bibens de fructu insolae huius, habens hoc insigne peccati tui in capite tuo, (15) et postquam peruenias ad mare conliga pedes tuos conpede ferreo et proiece clauim eius in mari et mitte te in nauim unius pellis absque gubernaculo et absque remo, et quocumque te duxerit uentus et mare esto paratus et terram in quaecumque defferat te diuina prouidentia inhabita et exerce ibi diuina mandata".(16) Dixitque Maccuill: "sic faciam ut dixisti. De uiro autem mortuo quid faciemus?" Et ait Patricius: "uiuet et exsurget sine dolore". Et suscitauit eum Patricius in illa hora, et reuixit sanus.(17) Et migrauit inde Maccuil tam cito ad mare dexterum campi Inis habeta fiducia inconcussa fidei collegauitque se in litore ieciens clauim in mare secundum quod praeceptum est ei,(18) et ascendit mare in nauicula et inspirauit illi uentus aquilo et sustulit eum ad meridiem iecitque eum in insolam Euoniam nomine,(19) Inuenitque ibi duo uiros ualde mirabiles in fide et doctrina fulgentes, qui primi docuerunt uerbum Dei et babtismum in Euonia et conuersi sunt homines insolae in doctrina eorum ad fidem catholicam, quorum nomina sunt Conindri et Rumili.(20) Hii uero uidentes uirum unius habitus mirati sunt et miserti sunt illius eliuaueruntque de mari suscipientes cum gaudio.(21) Ille igitur ubi inuenti sunt spiritales patres in regione a Deo sibi credita ad regulam eorum corpus et animam exercuit et totum uitae tempus ibi exegit apud istos duos sanctos episcopos usque dum successor eorum in episcopatu effectus est. Hic est Maccuill di Mane episcopus et antestes Arddae Huimnonn.

I.25

(1) Alia uero uice sanctus requiescens Patricius in die dominica supra mare iuxta salsuginem quae est ad aquilonalem plagam a Collo Bouis distans non magno uiae spatio audiuit sonum intemperatum gentilium in die dominica laborantium facientium fossam rathi.(2) Vocatisque illis prohibuit eos Patricius ne laborarent in dominico die. At illi non consentiebant uerbis sancti, quin immo inridentes deludebant eum. (3) Et ait sanctus Patricius: "Mudebroth, quamuis laboraueritis nec tamen proficiat". Quod tamen conpletum est. Insequenti enim nocte uentus magnus adueniens turbauit mare et omne opus gentilium distruxit tempestas iuxta uerbum sancti.

I.24

(1) Fuit quidam homo diues et honorabilis in regionibus Orientalium cui nomen erat Daire. Hunc autem rogauit Patricius ut aliquem locum ad exercendam relegionem daret ei, dixitque diues ad sanctum: "quem locum petis?"(3) "Peto", inquit sanctus, "ut illam altitudinem terrae quae nominatur Dorsum Salicis dones mihi, et construam ibi locum". At ille noluit sancto terram illam dare altam, sed dedit illi locum alium in inferiori terra, ubi nunc est fertae martyrum iuxta Mache, et habitauit ibi sanctus Patricius cum suis. (3) Post uero aliquod tempus uenit eques Dairi ducens equum suum miraculum, ut pasceretur in herbosso loco Christianorum, et offendit Patricium talis dilatio equi in locum suum et ait: "Stulte fecit Daire bruta mittens animalia turbare locum paruum quem dedit Deo". (4) At uero eques tamquam sordus non audiebat et sicut mutus non aperiens os suum nihil loquebatur, sed dimisso ibi equo nocte illa exiuit.(5) Crastino autem die mane ueniens eques uissitare equum suum inuenit eum iam mortuum domique reuersus tristis ait ad Dominum suum: "ecce Christianus ille occidit equum tuum; offendit enim illum turbatio loci sui", et dicit Daire: "occidatur et ille; nunc ite et interficite eum".(6) Euntibus autem illis foras dictu citius repentina inruit mors super Daire, et ait uxor eius: "caussa Christiani est haec mors. Eat quis cito et portentur nobis beneficia eius et saluus eris, et prohibentur et reuocentur qui exierunt ad Christianum occidere eum". (7) Exieruntque duo uiri, qui dixerunt ei celantes quod factum est: "ecce infirmatus est Daire; portetur illi aliquid a te si forte sanari possit". (8) Sanctus autem Patricius sciens quae facta sunt dixit "nimirum", benedixitque aquam et dedit eis dicens: "ite aspargite equum uestrum ex aqua ista et portate illam uobiscum". (9) Et fecerunt sic et reuixit equus, et portauerunt secum sanatusque est Daire asparsione aquae sanctae.(10) Et uenit Daire post haec ut honoraret sanctum Patricium, portans secum eneum mirabilem transmarinum metritas ternas capientem, dixitque Daire ad sanctum: "ecce hic aeneus sit tecum", et ait sanctus Patricius "grazacham". (11) Reuersusque Daire ad domum suam dixit: "stultus homo est, qui nihil boni dixit praeter "grazacham" tantum pro aeneo mirabili metritarum trium", additque Daire dicens seruis suis: "ite reportate nobis aeneum nostrum".(12) Exierunt et dixerunt Patricio: "portabimus aeneum". Nihilominus et illa uice sanctus Patricius dixit: "gratzacham, portate", et portauerunt.(13) Interrogauitque Daire socios suos dicens: "quid dixit Christianus quando reportasti<s> aeneum?" At illi responderunt: "'grazacham' dixit". Et ille Daire respondens dixit: "'grazacham' in dato, 'grazacham'" in ablato. Eius dictum tam bonum est; cum 'grazacham' illis portabitur illi rursum aeneus suum". (14) Et uenit Daire ipsemet illa uice et portauit aeneum ad Patricium dicens ei: "fiat tecum aeneus tuus. Constans enim et incommotabilis homo es. Insuper et partem illam agri quam ollim petisti do tibi nunc quantum habeo, et inhabita ibi". Et illa est ciuitas quae nunc Ardd Machae nominatur.(15) Et exierunt ambo sanctus Patricius et Daire ut considerarent mirabile oblationis et beneplacitum munus, et ascenderunt illam altitudinem terrae inuenieruntque ceruam cum uitulo suo paruo iacente in loco in quo nunc altare est sinistralis aeclessiae in ard Machae,(16) et uoluerunt comites Patricii tenere uitulum et occidere, sed noluit sanctus neque permissit, quin potius ipsemet sanctus tenuit uitulum portans eum in humeris suis, et secuta illum cerua uelut <mitissima> amantissimaque ouis usque dum dimisserat uitulum in altero saltu situm ad aquilonalem plagam Airdd Mache, ubi usque hodie signa quaedam uirtutis esse manentia periti dicunt.

I.26

(1) Virum aliquem ualde durum et tam auarum in campo Inis habitantem in tantum stultitiae auaritiaeque incurrisse cremen periti ferunt ut duos boues carram Patricii uechentes alio die post sanctum laborem in pastu agili sui requiescentibus pascentibusque se bobus uiolenter inconstanter praesente sancto patricio uanus ille homo per uim coegit.(2) Cui irascens sanctus Patricius cum maledictione dixit: "Mudebrod, male fecisti. Nusquam proficiat tibi ager hic tuus neque semini tuo in aeternum; iam inutilis erit". (3) Et factum est sic: inundatio etenim maris tam habunda eodem ueniens die circumluit et operuit etenim totum agrum, et possitus est iuxta profetae uerbum terra fructifera in salsuginem a malitia inhabitantis in ea. Arenossa ergo et infructuossa haec a die qua maledixit eam sanctus Patricius usque in hodiernum diem.

  • <II 1>De Patricii deligentia orationis.
  • <2>De mortuo ad se loquente.
  • <3>De inluminata dominica nocte, ut equi inuenti sunt.
  • <4>De eo quod angelus eum prohibuit ne i Machi moriretur.
  • <5>De rubo ardente in qua erat angelus.
  • <6>De quattuor Patricii petitionibus.
  • <7>De die mortis eius et de tempore uitae triginta <(sic) > annorum.
  • <8>De termino contra noctem possito <et> de caligine duodecim noctium abstersa.
  • <9 De sacrificio ab episcopo Tassach accepto>.
  • <10>De uigilís primae noctis iuxta corpus Patricii quas angeli fecerunt.
  • <11>De consilio sepulturae eius ab angelo <dato>.
  • <12>De igne de sepulcro eius erumpente.
  • <13>De freto sussum surgente, ut non bellum de corpore fieret.
  • <14>De felici seductione populorum.
II.1

De dilegentia orationis <eius pauca de multis quae enarrare possumus scribere conabimur>. Omnes psalmos et ymnos et apocalipsin Iohannis et omnia kantica spiritalia scripturarum cotidie decantans siue <in uno loco> manens aut in itenere pergens, tropeo etiam crucis in omni hora diei noctisque centies se signans et ad omnes cruces quascumque uidisset orationis gratia de curru discendens declinabat.

II.2

(1) Inde etiam in die quadam ingrediens crucem, quae erat iuxta uiam sita, non uidens praetergressus est. Hanc tamen auriga uidit, et ille dixit cum ad hospitium quoddam quo tenderat peruenissent et orare ante prandium coepissent, dixit, inquam, auriga: "uidi crucem iuxta uiam per quam uenimus positam". (2) At ille Patricius dimisso hospitio per uiam quam uenerat pergens orauit, et sepulcrum ibi uiderat, et mortuum in illo busto sepultum interrogauit qua morte abierat et <si> sub fide uixerat. (3) Respondit mortuus: "gentilis uixi et hic sepultus fui. Quaedam etiam mulier in alia prouincia degens mortuum filium qui se longue separatus erat habuit et illa absente sepultus est; at post aliquot dies lugens mater omissum filium planxit et indiscreto errore sepulchrum gentilis hominis sui filii bustum esse putans crucem iuxta gentilem possuit."(4) Et ob hanc caussam, ut Patricius dixit, crucem non uiderat quia sepulturae gentilis locus fuit. Et uirtus maior inde surrexerat, ut mortuus loqueretur et qui sub fide defunctus erat Christi scieretur et iuxta illum almae crucis fieret meritum signo in uero terminio possito.

II.3

(1) Consuitudo autem illi erat ut a uespera dominicae noctis usque ad mane secundae feriae Patricius non ambularet inde. In quadam dominica die honore sacri temporis in campo pernoctans grauis pluia cum tempestate accederat, sed cum grauis pluia in tota patria populata est in loco ubi sanctus episcopus pernoctabat siccitas erat sicut in conca et in uellere Gedeon accederat.

(2) <Accedit> auriga, memorat equos amissos, quasi amicos caros planguit, quia illos quaerere tenebris arcentibus uissum non poterat. Inde pietas Patricii patris pii mota est et flebili aurigae dixit: "Deus in angustís, <in> inoportunitatibus adiutor prumptus adiutorium praestabit et equos quos ploras inuenies". (3) Exhinc manum spolians manica extensam eleuauit et quinque digiti sicut luminaria ita proxima quaeque inluxera<n>t et per lucem extensae manus equos quos amisserat auriga soluto gemitu inuenit. Sed hoc miraculum auriga comes usque ad Patricii obitum absconderat.

II.4

Post uero miracula tanta, quae alibi scripta sunt et quae ore fideli mundus celebrat adpropinquante die mortis eius uenit ad eum anguelus et dixit illi de morte sua. Ideo ad Ardd Machae missit, quam prae omnibus terris dilexit; ideo mandauit ut uenirent ad eum uiri multi ad eundem deducendum quo uoluit. Inde cum comittibus suis iter carpere coepit ad Machi uoluntariae, tellurem cupitam satis.

II.5

(1) Sed iuxta uiam rubus quaedam arserat et non conbure<ba>tur sicut antea Moysi prouenerat. In rubo Victor erat anguelus, qui Patricium sepe uissitare solebat, et Victor alterum anguelum ad Patricium prohibendum ne pergat quo pergere cupít missit, et dixit illi: "quare proficisceris sine Victoris consilio? Quam ob rem Victor te uocat, et ad eum declina".(2) Et ut ei iussum est declinauit et quid facere deberet interrogauit. Et respondens anguelus dixerat: "reuertere ad locum unde uenis" (hoc est Sabul) "Et datae sunt quattuor petitiones tibi quas petisti".

II.6

(1) "Prima petitio, ut in Ardd Machae fiat ordinatio tua. Secunda petitio, ut quicumque ymnum qui de te conpossitus est in die exitus de corpore cantauerit, tu iudicabis poenitentiam eius de suis peccatis".(2) "Tertia petitio, ut nepotes Dichon, qui te benigne susciperunt, missericordiam mereantur et non pereant".(3) "Quarta petitio, ut Hibernenses omnes in die iudicii a te iudicentur" (sicut dicitur ad apostolos "et uos sedentes iudicabitis duodecim tribubus Israel"), "ut eos quibus apostolus fuisti iudices".

II.7

"Reuertere igitur sicut tibi dico, et moriens ingredieris uiam patrum tuorum". (quod in die xvi. kalendas Aprilis peractis totius eius uitae annis centum uiginti ei prouenerat sicut <in> omnibus totius Hyberniae <finibus omnibus> annis celebratur).

II.8

(1) "Et contra noctem terminum pones", quia in illa die mortis eius nox non erat et per duodecimas dies in illa prouincia in qua mortis eius exequiae peractae sunt nox non inruit et fuscis tellurem non amplexerat alis et pallor non tantus erat noctis et astriferas non induxerat Bosferus umbras; (2) et plebs Ulod dixit quod usque in finem anni totius in quo abierat numquam noctium tales tenebrae erant quales antea fuerunt, quod ad tanti uiri meritum declarandum <factum> esse <non> dubium est. (3) Si quis autem terminum contra noctem et noctem non uissam esse in tota prouincia breui tempore in quo luctus Patricii peractus est abnegare infideliter uolu<er>it, audiat et diligenter attendat qualiter languenti in horalogio Acaz demonstrato sanitatis indicio <sol per decem lineas recurrens ostensus sit paene duplicato die et sicut sol contra Gabaon et luna contra uallem Achilon stetit>.

II.9

Adpropinquante autem hora obitus sui sacrificium ab episcopo Tassach, sicut illi Victor anguelus dixit, ad uiaticum beatae uitae acciperat.

II.10

(1) In prima nocte exequiarum eius angueli uigilias almi corporis fecerunt in uigiliarum et psalmorum moribus, omnibus quicumque ad uigilias in illa prima nocte ueniebant dormientibus. <In ceteris autem noctibus> homines orantes et psalmos cantantes corpus custodierunt.(2) Postquam autem in caelum profecti sunt angueli odorem suauissimum quasi mellis et flagrantiam dulcidinis quasi uini dimisserunt, ut impleretur quod in benedictionibus patriarchae Iacob dictum est: "ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni quem benedixit Dominus".

II.11

(1) Quando autem anguelus ad eum uenit consilium sepulturae dedit illi: "elegantur duo boues indomiti et pergant quocumque uoluerint <in plaustro portantes corpus tuum>, et ubicumque requiescunt aeclessia in honorem corpusculi tui aedificetur".(2) Et sicut anguelus dixit instabiles electi sunt iuuenci et stabili plaustrum gestamine humeris inpossitum cum sancto corpore uechunt, et a loco qui Clocher uocatur ab oriente Findubrec de pecoribus Conail electio clarificauit boues, et exierunt nutu Dei regente ad Dun Lethglaisse, ubi sepultus est Patricius.

II.12

Et dixit ei: "ne reliquiae a terra reducantur corporis tui, et cubitus de terra super corpus fiat". Quod iussu Dei factum in nouissimis demonstratum est temporibus, quia quando aeclessia super corpus facta est fodientes humum antropi ignem a sepulchro errumpere uiderunt et recedentes flammigerum timuerunt flammae ignem.

II.13

(1) De reliquiis sancti Patricii in tempore obitus sui dira contensio ad bellum usque perueniens inter nepotes Neill et Orientales ex una parte <et inter Ultanos ex altera parte>, inter aliquando propinquales et propinquos, nunc inter dirissimos hostes, irarum intrat certamen.(2) Sed fretum quoddam quod Collum Bouis uocatur merito Patricii, <ne> sanguis effunderetur, et misericordia Dei, altis crispantibusque intumescebat fluctibus et undarum uertices concaua rumpebant aëra et dorsa in fluctibus tremula crispanti rissu et aliquando flauis uallibus in certamine ruebant; quasi ad cohibendam animossitatem gentium dirarum—tales enim populi sunt—surrexit freti feritas et plebes pugnare prohibuit.

II.14

(1) Postea autem sepulto Patricio et freti tumore sedato Orientales et nepotes Neill contra Ultu acriter ad certamen ruunt et certatim praeparati et armati ad bellum ad locum beati corporis prorumpera<n>t,(2) sed felici seducti sunt fallacia putantes se duos boues et plaustrum inuenire et corpus sanctum rapere aestimabant et cum corpore et tali praeparatu et armatura usque ad fluium Cabcenne peruenierunt et corpus tunc illis non conparuit.(3) Inpossibile enim ut de tanto ac de <tam> beato corpore pax fieret nissi Dei nutu taliter uideretur uissio ad tempus ostensa, ne quod animarum salus innumerabilium in exit<i>um et mortem uerteretur felici fallacia ostensum est; sicut Siri antea excaecati, ne sanctum profetam Helesseum occiderent, ad Helesseum diuina prouissione ad Samariam usque ducti sunt, haec etiam seductio ad concordiam populorum facta est.


Footnotes

1immolaticum Bcum Conf. 19 (codicis AD): correxi^
2comminuentia: comminuens iam B: cf. I 5^
3sapiens iam diuina B; cf. supra, I 2, 3^
4brittanias C. britanniam B^

 

 

“Copyright in this edition remains the property of the School of Celtic Studies (Dublin Institute for Advanced Studies)”